. 1839 edition.: ...H. Baumgartnero. D. Hieronymo Bomgartnero, Senalori Norib. S. D. Ecclesiae vox haec est apud Micheam: Cum sedebo in tenebris, Dominus lux rnea esl, IramDomini portabo, quia peccavi ei, donec causam meam iudicet et faciat iudicium. Ita nos quoque componamus animos ad ferendas poenas, et petamus, ut Deus servet Ecclesiam suam et Politias quae sunt hospitiaEcclesiarum, ut servaturum certe spero. Alia de bello, de causis, de exitu, quae in vulgo mira varietate dicuutur, non scribam. Scio usitatum esse in magnis malis, dici illud Demosthenicum: Si iste homo fecisset hoc, et hoc, non esset rnortuus. Nos his querelis omissis, confugiamus ad eas consolationes, quae divinitus trailitae sunt, non ut in olio sint &tXxTTjQta, sed ut in veris doloribus nos sustentent. Commendo tibi hunc meum auditorem Iohannem Reischacher doctum et honestum virum, spero ingenium eius et industriam studiis iuventutis profuturam esse, etvirlutem eius tibi voluptati fore. Nec deponamus curam de studiis etiam inter arma. Certe aliquae mansurae sunt reliquiae Ecclesiae Dei, quem oro ut te et nos servet. Bene vale. Die divisionis Apostolorum, qui me admonet et de miranda propagatione Evangelii et de miranda defensione. Philippus Melanthon. No.8812. 1. Apr. P. Ebero. Manlii farr. p. 845b. Epist. lib. II. p. 164. (edit. Lond. lib. II. ep. 152.).--Apographa in codd. Golbaois 191. p. 50., el401. p. 16 b, D. Paulo Ebero S. D. Pagellas quasdam ') attulit Leonartus '), pro quo munere tibi gratiasago. Ethica cui1) mitteres, non scripsisti. Sed existimo ) Marcello mitti. Gemens hos libellos aspexi, cogitans et de studiorum interitu, et de feritate temporum, quae iam nihil habent fi&ixbv. Olim barbaries et hominttm et doctrinae obscuravit haec elegantissima scripts. Nunc cum illustrare ea coepimus, nova feritas honestissima studia impedit. Sed Deum oremus, ut Academias restituat et regat. Tabellarium nostrum ut reversurum esse ex Tyrigetis sperem, somnio moveor. Nam hac nocte...