. 1841 edition.: ...jam diem illucescere coepisse; itaque non restabat dies unus integer usque ad diem, quo Judaei Pascha celebraturi erant; itaque, si tunc contaminati fuissent, non satis habuissent temporis, ut sese mundarent. Oportebat enim uno saltem die immundum manere. Itaque firitmm argumentum, Judaeos postridie, quam Christum, Pascha celebrasse. Paraseeve Pa-Sccundum est'): Erat autem parasceve Paschae, hora quasi chae quid sit. sex(a. Loquitur autem Joannes de tempore, quo Chnstus damnatus et cruci aflixus est, eumque ipsum diem Paschae parascevem appellat, id est, pridie ante Pascha; nondum igitur Judaei Pascha celebrarant. Respondent nonnulli, non esse sensum, fuisse parascevem Paschae, id est, pridie Paschae, sed fuisse parascevem sabbati, quae inciderat in die Paschae, quasi dicat: Erat autem parasceve die Paschae; id probant primum, quod nusquam legamus, Pascha parascevem ullam habuisse, neque opus fuerat, cum parasceve nihil aliud esset, quam dies festus praecedens, quo festo non licebat, quae ad victum pertinebant, apparare, inde vocata a Graecis nagao-xsvri, ab Hebraeis J"l3l3n thecunah, id est, praeparatio, quod in eo, quae in diem sequentom necessaria essent, praepararentur; die autem Paschae non prohibebat lex, sed potius concedebat, quae ad vitam necessaria erant, praeparare ): Dies prima erit sancla atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis; nihil operis facietis in eis, exceptis iis, quae ad vescendum pertinent. Deinde, quod nusquam legamus, parascevem, nisi sabbati, ut3): Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat, et clarius D. Marcus ): Et cum jam sero esset factum, quia erat parasceve, quod est ante sabbatum, o eo-Ti ngoodfifiaTov, quasi explicans, quid significaret parasceve, dixit esse jtgoada-rov, id est, pridie sabbati. Haec omnia vera ego esse concedo, sed illud non concedo, idem esse apud Joannem, parascevem Paschae, ac si dicat, parascevem sabbati, quae dies erat Paschae; quae locutio non...