1839. .: ... Alia ipsis aildita. PARS Iii- sumendum est pro tempore indiviso, non pro indivisibili. Similiter conatus ita intelligendus est, ut sit quidem motus, sed ita ut neque temporis in quo fit, neque line per quam fit quantitas, ullam comparationem habeat in demonstratione cum quantitate temporis vel line cujus ipsa est pars; quamquam sicut punctum cum puncto, ita conatus cum conatu comparan potest, et unus altero major vel minor reperiri. Nam si duorum angulorum puncta verticalia comparentur inter se, erunt in ratione ipsorum angulorum qualia vel in qualia; vel si linea recta secet plures circulorum concentricorum circumferentias, puncta sectionum erunt in qualia in ratione ipsarum perimetrorum. Eodem modo si sint duo motus simul incipientes et simul desinentes, conatus eorum erunt aequales vel in quales in ratione velocitatum; quemadmodum videmus majore conatu descendere pilam plumbeam, quam laneam. Secundo, definiemus impetum esse ipsam velocitatem, sed consideratam in puncto quolibet temporis in quo fit transitu*. Adeo ut impetus nihil aliud sit quam quantitas sive velocitas ipsius conatus. Tertio, definiemus resistentiam esse, in contactu duorum mobilium, conatum conatui, vel omnino vel ex aliqua parte, contrarium. ontrarium (dico) quando duo illa mobilia conantur per eandem rectam a terminis ejus diversis. ontrarium ex parte, quando conantur ambo per lineas concurrentes extra rectam a cujus terminis proficiscuntur. Quarto, ut definiamus quid sit premere; duorum mobilium alter u alterum premere dicimus, quando conatu suo unum eorum facit ut alterum vel pars Pars m. ejus loco cedat. -- -- Quinto, restituere se corpus pressum ne dimotum dicimus, quando, sublato premente, partes ejus mot propter ipsa m corporis internam constitutionem in suum qu que locum redeunt; id quod fieri videmus in elateriis, in vesicis inflatis, et in multis aliis corporibus, quorum partes ...